☜43 |
44
English • Latine
|
45☞
|
o funde noster seu Sabine seu Tiburs,
(nam te esse Tiburtem autumnant, quibus non est
cordi Catullum laedere: at quibus cordi'st,
quovis Sabinum pignore esse contendunt)
sed seu Sabine sive verius Tiburs, 5
fui libenter in tua suburbana
villa malamque pectore expuli tussim,
non inmerenti quam mihi meus venter,
dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
nam, Sestianus dum volo esse conviva, 10
orationem in antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
hic me gravido frigida et frequens tussis
quassavit usque dum in tuum sinum fugi
et me recuravi otioque et urtica. 15
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
sesti recepso, quin gravidinem et tussim
non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20
qui tum vocat me, cum malum librum legi.
No comments:
Post a Comment