☜21 |
22
English • Latine
|
23☞
|
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homo'st venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpseston 5
relata: chartae regiae, novei libri,
novei umbilici, lora rubra, membrana
derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10
rursus videtur; tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut siquid hac re scitius videbatur,
idem infaceto'st infacetior rure,
simul poemata attigit, neque idem umquam 15
aeque'st beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, neque'st quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. suus cuique attributus est error: 20
sed non videmus, manticae quod in tergo'st.
No comments:
Post a Comment