☜16 |
17
English • Latine
|
18☞
|
o Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
et salire paratum habes, sed vereris inepta
crura ponticuli assulis stantis in redivivis,
ne supinus eat cavaque in palude recumbat;
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, 5
in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur:
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus
quendam municipem meum de tuo volo ponte
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
verum totius ut lacus putidaeque paludis 10
lividissima maximeque est profunda vorago.
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
bimuli remula patris dormientis in ulna
quoi cum sit viridissimo nupta flore puella
(et puella tenellulo delicatior haedo, 15
adservanda nigerrimis diligentius uvis),
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
in fossa Liguri iacet suppernata securi,
tantumdem omnia sentiens quam si nulla sit usquam, 20
talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
si pote stolidum repente excitare veternum
et supinum animum in gravi derelinquere caeno, 25
ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
No comments:
Post a Comment