Catullus 86 – latine

85
86
English • Latine
87







Quintia formosa'st multis, mihi candida, longa, 
     recta'st. haec ego sic singula confiteor, 
totum illud formosa nego: nam nulla venusta's,
    nulla in tam magno'st corpora mica salis.
Lesbia formosa'st, quae cum pulcherrima tota'st,      5
    tum omnibus una omnes surripuit Veneres. 
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 87 – latine

86
87
English • Latine
88






nulla potest mulier tantum se dicere amatam 
     vere, quantum a me Lesbia amata mea's. 
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
    quanta in amore tuo ex parte reperta mea'st.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 88 – latine

87
88
English • Latine
89





quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore 
     prurit et abiectis pervigilat tunicis? 
quid facit is, patruum qui non sinit ese maritum?
     ecqui scis quantum suscipiat sceleris?
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys           5
     nec genitor lympharum abluit Oceanus:
nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
     non si demisso se ipse voret capite.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 89 – latine

88
89
English • Latine
90




Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater 
     tamque valens vivat tamque venusta soror 
tamque bonus patruos tamque omnia plena puellis
     cognatis, quare is desinat esse macer?
qui ut nihil attingit, nisi quod fas tangere non est,         5
     quantumvis quare sit macer invenies.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 90 – latine

89
90
English • Latine
91



nascatur magus ex Gelli matrisque nefando 
     coniugio et discat Persicum aruspicium: 
nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
     si vera'st Persarum inpia relligio,
navos ut accepto veneretur carmine divos                5
     omentum in flamma pingue liquifaciens.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 91 – latine

90
91
English • Latine
92


non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum 
     in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene constantemve putarem
     aut posse a turpi mentem inhibere probro,
sed neque quod matrem nec germanam esse videbam        5
     hanc tibi cuius me magnus edebat amor.
et quamvis tecum multo coniungerer usu,
     non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
     culpa'st, in quacumque est aliquid sceleris.                10 
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 92 – latine

91
92
English • Latine
93



Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam 
     de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
     absidue, verum dispeream nisi amo.
Vocaubula
amō (1) – aliquem in amōre habēre
assiduus, a, um – adi – quī semper adest, negōtiōsus
dē – praep + acc – locus dēscendēns ab aliquō
dēprecor, -ārī, -ātus sum – precātiōne vītāre
dīcō, -ere, dīxī, dictum – fārī, loquī
dispereō, -īre, -īvī, -itum – perdere, perīre
ego – pronōmen – ad persōnam prīmam pertinet
ille, illa, illud – adi, pronōmen – indicat aliquid nec prope locūtōrem nec audītor
Lesbia, -ae – f – Clōdia, amasia Catullī
male – adv – pravē factum, nocitūrō modō
meus, a, um – adi – quod ad mē pertinet
nec –coni – et nōn
nisi – coni – sī nōn, omnia ūnō exceptō
quī, quae, quod – pronōmen – pronōmen relātīvus
quia – coni – quoniam, quod
semper – adv – sempiternum, aeternē
signum, -ī – n – quod ostendit aliquid, indicium
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
taceō, -ēre, -uī, -itum – silēre, quiēscēns manēre
totidem – adv – tam multa quam putātur, nec plūs nec minus
umquam – adv – ūllō tempore, aliquandō
vērus, -a, -um – adi – quod exstat, quod nōn est falsum

Notae
4. absiduē – aliī fontēs dīcunt "assiduē"

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 93 – latine

☜92
93
English • Latine
94





nil nimium studeo, Caesar, tibi belle placere, 
     nec scire utrum sis albus an ater homo.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 94 – latine

93
94
English • Latine
95




Mentula moechatur. moechatur mentula: certe. 
     hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 95 – latine

94
95
English • Latine
96


Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem 
     quam coepta'st nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta Hortensius uno
     *     *     *     *     *
Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas        5
     Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
     et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis,
     at populus tumido gaudeat Antimacho.                10
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 96 – latine


95
96
English • Latine
97



si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
     accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores
     atque olim missas flemus amicitias,
certe non tanto mors inmatura dolori'st               
5
     Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

Catullus 97 – latine

96
97
English • Latine
98

non (ita me di ament) quicquam referre putavi, 
     utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, niloque immundior ille,
     verum etiam culus mundior et melior:
nam sine dentibus est: dentes os sesquipedales,        5
     gingivas vero ploxeni habet veteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu
     meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse venustum,
     et non pistrino traditur atque asino?                10
quem siqua attingit, non illam posse putemus
     aegroti culum lingere carnificis? 
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 98 – latine


97
98
English • Latine
99



























in te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
     id quod verbosis dicitur et fatuis.
ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
     culos et crepidas lingere carpatinas.
si nos omnino vis omnes perdere, Victi,               
5
     hiscas: omnino quod cupis efficies.

Catullus 99 – latine


98
99
English • Latine
100


























surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
     suaviolum dulci dulcius ambrosia.
verum id non inpune tuli: namque amplius horam
     suffixum in summa me memini esse cruce,
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis               
5
     tantillum vostrae demere saevitiae.
nam simul id factum'st, multis diluta labella 
     abstersti guttis omnibus articulis,
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
     tamquam conmictae spurca saliva lupae.              
10
praeterea infesto miserum me tradere Amori
     non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
     suaviolum tristi tristius helleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori,         15
     numquam iam posthac basia surripiam.

Catullus 100 – latine


99
100
English • Latine
101
























Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
     flos Veronensum depereunt iuvenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
     fraternum vere dulce sodalitium.
cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis               
5
     per facta exhibita'st unica amicitia,
cum vesana meas torreret flamma medullas. 
     sis felix, Caeli, sis in amore potens.

Catullus 102 – latine


101
102
English • Latine
103






























si quicquam tacito conmissum'st fido ab amico,
     cuius sit penitus nota fides animi,
meque esse invenies illorum iure sacratum,
     Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

Catullus 103 – latine


☜102
103
English • Latine
104





























aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,
     deinde esto quamvis saevus et indomitus:
aut, si te nummi delectant, desine quaeso
     leno esse atque idem saevus et indomitus.

Catullus 104 – latine


☜103
104
English • Latine
105




























credis me potuisse meae maledicere vitae,
     ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nec si possem tam perdite amarem:
     sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

Catullus 105 – latine


☜104
105
English • Latine
106






























Mentula conatur Pipleum scandere montem:
     Musae furcillis praecipitem eiciunt.

Catullus 106 – latine


105
106
English • Latine
107




























cum puero bello praeconem qui videt esse,
     quid credat, nisi se vendere discupere?

Catullus 107 – latine


106
107
English • Latine
108



























siquoi quid cupido optantique obtigit umquam
     insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobisque est carius auro,
     quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
restituis cupido atque insperanti ipsa refers te.          
5
     nobis o lucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
     optandas vita dicere quis poterit? 

Catullus 108 – latine


107
108
English • Latine
109


























si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
     spurcata inpuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica bonorum
     lingua execta avido sit data volturio,
effossos oculos voret atro gutture corvos,                       
5
     intestina canes, cetera membra lupi.

Catullus 109 – latine


108
109
English • Latine
110

























iocundum, mea vita, mihi proponis amorem
     hunc nostrum internos perpetuomque fore.
di magni, facite ut vere promittere possit,
     atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota producere vita                       
5
     alternum hoc sanctae foedus amicitae.

Catullus 110 – latine


109
110
English • Latine
111
























Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
     accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu quod promisti, mihi quod mentita inimica's,
     quod nec das et fers saepe, facis facinus.
qut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae,            
5
     Aufilena, fuit: sed data corripere
fraudando efficit plus quom meretricis avarae,
     quae sese tota corpora prostituit.

Catullus 111 – latine


☜110
111
English • Latine
112



























Aufilena, viro contentam vivere solo,
     nuptarum laus e laudibus eximiis:
sed cuivis quamvis potius succumbere par est,
      quam matrem fratres efficere ex patruo.

Catullus 112 – latine


☜111
112
English • Latine
113



























multus homo es Naso, neque tecum multus homo'st qui
     descendit: Naso, multus es et pathicus.

Catullus 113 – latine


112
113
English • Latine
114


























consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
     Mucillam: facto consule nunc iterum
manserunt duo, sed creverunt milia in unum
      singula. fecundum semen adulterio.

Catullus 114 – latine


113
114
English • Latine
115
























Firmano saltu non falso Mentula dives
     fertur, qui tot res in se habet egregias,
aucupium, omne genus piscis, prata, arva ferasque.
      nequiquam: fructibus sumptibus exuperat.
quare concedo sit dives, dum omnia desint.   
5
     saltum laudemus, dum modo eo ipse egeat.

Catullus 115 – latine


114
115
English • Latine
116























Mentula, habes instar triginta iugera prati,
     quadraginta arvi: cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potissit
     uno qui in saltu totmoda possideat,
prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque   
5
     usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus ultro, 
     non homo, sed vero mentula magna minax.

Catullus 116 – latine


115
116
English • Latine
finis






















saepe tibi studioso animo venante requirens
     carmina uti possem mittere Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu conarere
     telis infestis icere mi usque caput,
hunc video mihi nunc frustra sumptus esse laborem,
5
     Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
contra nos tela ista tua evitamus amictu: 
     at fixus nostris tu dabi' supplicium.