☜41 |
42
English • Latine
|
43☞
|
adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis. 5
persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate, 10
"moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos."
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potest quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum. 15
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore voce
"Moecha putida, redde codicilos,
redde, putida moecha, codicillos." 20
sid nil proficimus, nihil movetur.
mutanda'st ratio modusque vobis,
siquid proficere amplius potestis,
"pudica et proba, redde codicillos."
No comments:
Post a Comment