Catullus 16 – latine


15
16
English • Latine
17









pedicabo ego vos et inrumabo,
     Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
     quod sunt molliculi, parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam
                          5
     ipsum, versiculos nihil necesse'st,
qui tum denique habent salem ac leporem,
     si sunt molliculi ac parum pudici 
et quod pruriat incitare possunt,
     non dico pueris, sed his pilosis,                             10
qui duros nequeunt movere lumbos.
     vos, quom milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
     pedicabo ego vos et inrumabo.

Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus
Disputatur a Thoma Nelson Winter (Universitatis Nebrascae)
Disputatur apud io9 (anglice) 

No comments:

Post a Comment