Catullus 37 – latine


36
37
English • Latine
38













salax taberna vosque contubernales,
     a pileatis non fratribus pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
     solis licere, quidquid est puellarum,
confutuere et putare ceteros hircos?                     5
     an, continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
      me una ducentos inrumare sessores?
atqui putate: namque totius vobis
     frontem tabernae scorpionibus scribam.          10
puella nam mi, quae meo sinu fugit,
     amata tantum quantum amabitur nulla, 
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
     consedit istic. hanc boni beatique
omnes amatis, et quidem, quod indignum'st         15
     omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
     cuniculosae Celtiberiae fili
egnati, opaca quem bonum facit barba
     et dens Hibera defricatus urina.                       20

No comments:

Post a Comment