Catullus 5 – latine


4
5
English • Latine
6




vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
     rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
     soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,                        
5
     nox es perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum, 
     dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
     dein, cum milia multa fecerimus,                      10
conturbabimus illa, ne sciamus,
     aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciet esse basiorum.
Vocaubula
aestimō, -āre, -āvī, -ātum – facere aut dare pretium alicui
aliquis, aliquid – pronōmen – quīdam, sed singularior quam quīdam
alter, -era, -erum – adi – secundum inter duo
amō (1) – aliquem in amōre habēre
as, assis – m – nummus parvī pretiī, 2.5 assēs 1 sēstertium faciunt
atque – coni – et
aut – coni – coniunctiō quae dat alternatīvum inter duās optiōnēs
bāsium, -ī – n – osculum
brevis, -e – adi – quod est longitudine parvum, quod nōn est longus
centum – adi – deciēs decem
conturbō, -āre, -āvī, -ātum – cōnfundere
cum – coni – quandō eōdem munere fungitur rogāndō
deinde – adv – tunc, ab illō locō
dō, dare, dedī, datum – donāre, tradere sine coactū
dormiō, -īre, -īvī, -ītum – nocte quiēscere etiam somniāns
ego – pronōmen – ad persōnam prīmam pertinet
et – coni – atque, coniunctiō quae duās sententiās vel eārum partēs iungit
faciō, -ere, fēcī, factum – agere
ille, illa, illud – adi, pronōmen – indicat aliquid nec prope locūtōrem nec audītor
invideō, -ēre, -vīdī, -vīsum – oculīs fascināre, alicui limīs oculīs aspicere
Lesbia, -ae – f – Clōdia, amasia Catullī
lūx, lūcis – f – quam facit sōl, lūmen
malus, -a, -um – adi – quod nōn est bonum, pravum
meus, -a, -um – adi – quod ad mē pertinet
mīlle, mīlia – adi – deciēs centum
multum, -a, -um – adi – quod nōn est paucum
nē – coni – talī modō subordinantur dēsīderāta negatīva
nōs – pronōmen – ad persōnam prīmam plūrālemque pertinet
nox, noctis – f – pars diēī cui dēest lūx, tempus noctūrnāle
occidō, -ere, -cīdī, -cāsum – vī cadere, morī
omnis, -e – adi – cunctus
perpetuus, -a, -um – adi – sempiternus
possum, posse, potuī – quod per vim prōprium nec per aliōs efficitur
-que – coni enclitica – et
redeō, -īre, -īvī, -itum – regredī
rumor, -ōris – m – fāma
sciō, -īre, -īvī, -ītum – aliquid in mente tenēre, cognōscere
secundus, -a, -um – adi – alterum
semel – adv – singillatim agere nec bis
senex, senis – adi – vetus, fere semper ad hominēs pertinet
sevērus, -a, -um – adi – gravis aut vultū aut animō ipsō
sōl, sōlis – m – stella diūrna quae lūcem dat
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
tantum – adv – adeō, tam multum, valdē
ūnus, -a, -um – adj – aliquid singulum, nec duo nec plūra
usque – adv – continuē, sine intercapēdine
vīvō, ere, vīxī, vīctum – vītam agere, quī nōn est mortuus

No comments:

Post a Comment