Catullus 10 – latine


9
10
English • Latine
11




Varus me meus ad suos amores
     visum duxerat e foro otiosum
scortillum, ut mihi tum repente visum'st,
     non sane inlepidum neque invenustum.
huc ut venimus, incidere nobis                        
5
     sermones varii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet, 
     ecquonam mihi profuisset aere.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
     nec praetoribus esse nec cohorti,                10
cur quisquam caput unctius referret,
     praesertim quibus esset inrumator
praetor, non faciens pili cohortem.
     "At certe tamen, inquiunt, quod illic
natum dicitur esse, conparasti                        15
     ad lecticam homines." ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
     "Non" inquam "mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
     non possem octo homines parare rectos."          20
At mi nullus erat net hic neque illic,
     fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
     hic illa, ut decuit cinaediorem,
"Quaeso" inquit "mihi, mi Catulle, paulum            25
     istos. commode enim volo ad Sarapim
deferri." "minime" inquii puellae;
     *     *     *     *     *
"Istud quod modo dixeram me habere,
     fugit me ratio: meus sodalis
Cinna'st Gaius, is sibi paravit.                                  
30
     Verum, utrum illius an mei, quid ad me?
Vtor tam bene quam mihi pararim.
     sed tu insulsa male ac molestia vivis,
per quam non licet esse negligentem."

No comments:

Post a Comment