☜12 |
13
English
• Latine
|
14☞
|
cenabis bene, mi Fabulle, apud meVocaubula
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis. 5
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene: nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suavius elegantiusve est: 10
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
accipiō, -ere, -cēpī, -ceptum – capēsere, adsumere
amor, amōris – m – sententia fortior quam caritas aut amicitia
apud – praep + acc – in alicuius casa, coram
aranea, -ae – f – animal, simile insecto, quod telas texit et octo crura habet
atque – coni – et
afferō, -re, attulī, allātum – apportare
bene – adv – bono modo factum
bonus, -a, -um – adi – quod est fas aut utile
candidus, -a, -um – adi – album clarum, fortasse etiam fulgens
Catullus, -ī – m – poeta ipse
cēnō (1) – cēnam sumere
cēna, -ae – f – cibus sumendum vespere
contrā – adv – vice, aliter
cum – coni – quando, quoniam, quamquam
cum – praep + abl – quod attendat, quod in manu est
Cupīdo, -dinis – f – filius Veneris, deus amorisdō, dare, dedī, datum – dōnāre
deus, -ī – m – immortalis, caeles
diēs, -ēī – m/f – cum sol lucet, viginti et quattuor dies
donō (1) – dare
ego – pronōmen – ad persōnam prīmam pertinet
elegāns, -antis – adi – cuius decet, quod est bene recteque factum
et – atque, coniunctiō quae duās sententiās vel eārum partēs iungit
Fabullus, -ī – m – amicus Catulli
faciō, facere, fēcī, factum – agere
faveō, -ēre, favuī, fautum – gratias agere alicui
hic, haec, hoc – pronomen/adiectivum demonstrativum – indicat aliquid prope locūtōrem
magnus, -a, -um – adi – ingens, non parvum
nam – coni – enim, quod
nāsus, -ī – m – pars faciei inter os et oculos per quem spiramus
nōn – adv – verbum quod negat verbum temporale aut adiectivum
olfaciō, -ere, -fēcī, -factum – naso sentire
omnis, -e – adi – cunctus, quidque
paucus, -a, -um – numeri parvi, non multum
plēnus, -a, -um – adi – fartum
puella, -ae – f – iuvenis feminina
-que – coni enclitica – et
quī, quae, quod – pronōmen – pronōmen relātīvus
quis, quid – pronomen interrogativum
rogō (1) – responsa peteresacculus, -ī – m – marsupium in quo pecunia teneri solet
sāl, salis – m – condimentum qui saepe iunctus una cum pipere; lepos, urbanitas
sed – coni – coniunctio quae duas res distinuit interstans
sī – coni – coniunction quae condiciones dat
suāvis, -e – adi – quod placet, dulce etiam
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
tū – pronōmen personale – ad persōnam alteram pertinet
unguentum, -ī – n – fragrantia, unctio
ut – coni – coniunctio quae subordinat, exitum vel causam monstrare solet inter alios usus
-ve – coni enclitica – aut, vel
Venus, -neris – f – dea amoris
venustus, -a, -um – adi – quod placet, suave, gratia plenum
vīnum, -ī – n – sucum uvarum confectum fermentatione
Notae
1. mī Fabulle – vocativi casus2. paucīs… diēbus – mox, ante pauci dies facti erunt
dī – nominativi pluralis forma
favent – verbum casu dativo completur
3. cēnābis… attuleris… – tempus futurum plus vividum
4. nōn sine… – litotes
5. sale – significatur et condimentum et lepos
6. haec – candidam puellam, vinum, salem, omnes cachinnos
venuste noster – iterum vocativi casus
10. seu quid – seu (ali)quid
11. quod = unguentum
12. dōnārunt = dōnāvērunt
13. cum – nota bene hanc esse coniunctionem postpositam
14. tōtum… nāsum – hyperbaton (verba seposita, saepe unum primum alterum ultimum)
tōtum ut… – anastrophe (verba in ordine haud solita—hic adiectivum ante coniuntionem venit)
Contextus
Catullus est inops—nullam pecuniam habet. Sacculus plenus est aranearum, sed Catullus aliquid habet. Quid habet? Puella unguentum optimum Catullo dedit—et dederant Catulli puellae unguentum Veneres et Cupidines. Catullus putat amicum suum id desideraturum esse, itaque mox Catullus cum amico cenare volet. Sed amicus secum ad cenam omne feret: puellam pulchram, vinum, salem ceteraque. Unguento olfacto, Fabullus fieri nasus volet.
Alii Fontes
Perseus
No comments:
Post a Comment