☜11 |
12
English • Latine
|
13☞
|
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque vino:
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamvis sordida res et invenusta'st. 5
non credis mihi? crede Polioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est enim leporum
disertus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos 10
expecta aut mihi linteum remitte,
quod me non movet aestimatione,
verum'st mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hibereis
miserunt mihi muneri Fabullus 15
et Veranius: haec amem necesse'st
ut Veraniolum meum et Fabullum.
No comments:
Post a Comment