Catullus 86 – latine

85
86
English • Latine
87







Quintia formosa'st multis, mihi candida, longa, 
     recta'st. haec ego sic singula confiteor, 
totum illud formosa nego: nam nulla venusta's,
    nulla in tam magno'st corpora mica salis.
Lesbia formosa'st, quae cum pulcherrima tota'st,      5
    tum omnibus una omnes surripuit Veneres. 
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 87 – latine

86
87
English • Latine
88






nulla potest mulier tantum se dicere amatam 
     vere, quantum a me Lesbia amata mea's. 
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
    quanta in amore tuo ex parte reperta mea'st.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 88 – latine

87
88
English • Latine
89





quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore 
     prurit et abiectis pervigilat tunicis? 
quid facit is, patruum qui non sinit ese maritum?
     ecqui scis quantum suscipiat sceleris?
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys           5
     nec genitor lympharum abluit Oceanus:
nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
     non si demisso se ipse voret capite.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 89 – latine

88
89
English • Latine
90




Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater 
     tamque valens vivat tamque venusta soror 
tamque bonus patruos tamque omnia plena puellis
     cognatis, quare is desinat esse macer?
qui ut nihil attingit, nisi quod fas tangere non est,         5
     quantumvis quare sit macer invenies.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 90 – latine

89
90
English • Latine
91



nascatur magus ex Gelli matrisque nefando 
     coniugio et discat Persicum aruspicium: 
nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
     si vera'st Persarum inpia relligio,
navos ut accepto veneretur carmine divos                5
     omentum in flamma pingue liquifaciens.
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 91 – latine

90
91
English • Latine
92


non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum 
     in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene constantemve putarem
     aut posse a turpi mentem inhibere probro,
sed neque quod matrem nec germanam esse videbam        5
     hanc tibi cuius me magnus edebat amor.
et quamvis tecum multo coniungerer usu,
     non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
     culpa'st, in quacumque est aliquid sceleris.                10 
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 92 – latine

91
92
English • Latine
93



Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam 
     de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
     absidue, verum dispeream nisi amo.
Vocaubula
amō (1) – aliquem in amōre habēre
assiduus, a, um – adi – quī semper adest, negōtiōsus
dē – praep + acc – locus dēscendēns ab aliquō
dēprecor, -ārī, -ātus sum – precātiōne vītāre
dīcō, -ere, dīxī, dictum – fārī, loquī
dispereō, -īre, -īvī, -itum – perdere, perīre
ego – pronōmen – ad persōnam prīmam pertinet
ille, illa, illud – adi, pronōmen – indicat aliquid nec prope locūtōrem nec audītor
Lesbia, -ae – f – Clōdia, amasia Catullī
male – adv – pravē factum, nocitūrō modō
meus, a, um – adi – quod ad mē pertinet
nec –coni – et nōn
nisi – coni – sī nōn, omnia ūnō exceptō
quī, quae, quod – pronōmen – pronōmen relātīvus
quia – coni – quoniam, quod
semper – adv – sempiternum, aeternē
signum, -ī – n – quod ostendit aliquid, indicium
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
taceō, -ēre, -uī, -itum – silēre, quiēscēns manēre
totidem – adv – tam multa quam putātur, nec plūs nec minus
umquam – adv – ūllō tempore, aliquandō
vērus, -a, -um – adi – quod exstat, quod nōn est falsum

Notae
4. absiduē – aliī fontēs dīcunt "assiduē"

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus