☜63 |
64
English • Latine
|
65☞
|
Peliaco quondam prognatae vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines aeetaeos,
cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
auratam optantes Colchis avertere pellem 5
ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
diva quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
pinea coniugens inflexae texta carinae. 10
illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simulac rostro ventosum proscidit aequor,
tortaque remigio spumis incanduit unda,
emersere freti canenti e gurgite vultus
aequareae monstrum Nereides admirantes. 15
atque illic alma viderunt luce marinas
mortales oculi nudato corpore Nymphas
nutricum tenus extantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, 20
tum Thedidi pater ipse iugandum Pelea sanxit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
progenies, salvete iterum placidique favete.
vos ego saepe meo, vos carmine conpellabo,
teque adeo eximie taedis felicibus aucte 25
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos divom genitor concessit amores.
tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine?
tene suam Tethys concesit ducere neptem,
oceanusque, mari totum quo amplectitur orbem? 30
quoi simul optatae finito tempore luces
advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu.
deseritur Cieros, linquunt Phthiotica tempe, 35
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
non humilis curvis purgatur vinea rastris,
non falx attenuat frondatorum arboris umbram, 41
non glaebam prono convellit vomere taurus, 40
squalida desertis rubigo infertur aratris.
ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
regia, fulgenti splendent auro atque argento.
candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45
tota domus gaudet regali splendida gaza.
pulvinar vero divae geniale locatur
sedibus in mediis, Indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
haec vestis priscis hominum variata figuris 50
heroum mira virtutes indicat arte.
namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens Ariadna furores,
necdum etiam sese quae visit visere credit, 55
ut pote fallaci quae tum primum excita somno
desertam in sola miseram se cernat arena.
inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
inrita ventosae linquens promissa procellae.
quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60
saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non flavo retinens subtilem vertice mitram,
non contecta levi † velatum pectus amictu,
non tereti strophio lactantes vincta papillas, 65
omnia quae toto delapsa e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
set neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
toto animo, tota pendebat perdita mente. 70
a misera, adsiduis quam luctibus externavit
spinosas Erycina serens in pectore curas
illa tempestate, ferox quom robore Theseus
egressus curvis e litoribus Piraei
attigit iniusti regis Gortynia tecta. 75
nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exolvere caedis
electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
quis angusta malis cum moenia vexarentur, 80
ipse suom Theseus pro caris corpus Athenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur,
atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. 85
hunc sumulac cupido conspexit lumine virgo
regia, quam suavis expirans castus odores
lectulus in molli conplexu matris alebat,
quales Eurotae progignunt flumina myrtus
auraeve distinctos educit verna colores, 90
non prius ex illo flagrantia declinavit
lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
funditus atque imis exarsit tota medullis.
heu misere exagitans inmiti corde furores
sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95
quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
qualibus incensam iactastis mente puellam
fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
quantos illa tulit languenti corde timores!
quam tum saepe magis † fulgore expalluit auri! 100
cum saevom cupiens contra contendere monstrum
aut mortem oppeteret Theseus aut praemia laudis.
non ingrata tamen frustra munuscula divis
promittens tacito succepit vota labello.
nam velut in summo quatientem brachia Tauro 105
quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
indomitum turben contorquens flamine robur
eruit (illa procul radicitus exturbata
prona cadit, late qua'st impetus obvis frangens),
sic domito saevom prostravit corpore Theseus 110
nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
errabunda regens tenui vestigia filo,
ne layrintheis e flexibus egredientem
tecti frustraretur inobservabilis error. 115
sed quid edo a primo digressus carmina plura
conmemorem, ut linquens genitoris filia voltum,
ut consanguineae conplexum, ut denique matris,
quae misera in gnata deperdita laetabatur,
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, 120
aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
liquerit inmemori discedens pectore coniunx?
saepe illam perhibent ardenti corde furentem
clarisonas imo fudisse e pectore voces, 125
ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
unde aciem in pelagi vasos protenderet aestus,
tum tremuli salis adversas procurrere in undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
atque haec extremis maestam dixisse querellis, 130
frigidulos udo singultus ore cientem.
"sicine me patriis avectam, perfide, ab oris,
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine divom
inmemor a, devota domum periuria portas? 135
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fulit clementia praesto,
inmite ut nostri vellet miserescere pectus?
at non haec quondam nobis promissa dedisti,
vane: mihi non haec miserae sperare iubebas, 140
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
iam iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones esse fideles,
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, 145
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simulac cupidae mentis satiata libido'st,
dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
certe ego te in medio versantem turbine leti
eripui, et potius germanum amittere crevi, 150
quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
quaenam te genuit sola sub rupe leaena?
quod mare conceptum spumantibus expuit undis? 155
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis?
talia qui reddis pro dulci praemia vita.
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
at tamen in vostras potuisti ducere sedes, 160
quae tibi iocundo famularer serva laborare,
candida permulcens liquidis vestigia lymphis
purpureave tuum consternens veste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris,
externata malo, quae nullis sensibus auctae 165
nec missas audire queunt ned reddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis,
nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
sic nimis insultans extremo tempore saeva
fors etiam nostris invidit questibus aures. 170
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
gnosia Cecropiae tetigissent litore puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus in Creta religasset navita funem,
nec malus hic celans dulci crudelia forma 175
consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita nitar?
Idomeneosne petam montes? a, gurgite lato
discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui, 180
respersum iuvenem fraterna caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore,
quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
nec patet egressus pelagi cingentibus undis: 185
nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
non tamen ante mihi languescent lumina morte,
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
quam iustam a divis exposcam prodita multam, 190
caelestumque fidem postrema conprecer hora.
quare facta virum multantes vindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons expirantis praeportat pectoris iras,
huc huc adventate, meas audite querellas, 195
quas ego vae! misera extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum vanescere luctum
sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200
tali mente, deae, funestet seque suosque."
has postquam maesto profudit pectore voces,
supplicium saevis exposcens anxia factis,
adnuit invicto caelestum numine rector,
quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205
aequora concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente tenebat,
dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210
sospitem Erechteum se ostendit visere portum.
namque ferunt olim, castae cum moenia divae
linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
talia conplexum iuveni mandata dedisse.
"Gnate, mihi longa iocundior unice vita, 215
reddite in extrema nuper mihi fine senectae, 217
gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, 216
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
eripit invito mihi te, cui languida nondum
lumina sunt gnati cara saturata figura: 220
non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum multas expromam mente querellas,
canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
inde infecta vago suspendam lintea malo, 225
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
Carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230
tum vero facito ut memori tibi condita corde
haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
ut sumulac nostros invisent lumina colles,
funestam antennae deponant undique vestem
candidaque intorti sustollant vela rudentes, 235
lucida qua splendent summi carchesia mali 235b
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
agnoscam, cum te reducem aetas, prospera sistet."
haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
aerium nivei montis liquere cacumen. 240
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
anxia in adsiduos absumens lumina fletus
cum primum infecti conspexit lintea veli,
praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,
amissum credens inmiti Thesea fato. 245
sic funesta domus ingressus tecta paterna
morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
obtulerat mente inmemori talem ipse recepit.
quae tamen aspectans cedentem maesta carinam
multiplices animo volvebat saucia curas. 250
at parte ex alia florens volitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
<deëst versus>
quae tum alacres passim lymphata mente furebant
euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. 255
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
pars e divolso iactabant membra iuvenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant,
pars obscura cavis celebrabant origa cistis,
origa, quae frustra cupiunt audire profani, 260
plangebant aliae proceris tympana palmis
aut tereti tenues tinnitus aere ciebant,
multi raucisonos efflabant cornua bombos
barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
Talibus amplifice vestis decorata figuris 265
pulvinar conplexa suo velabat amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expleta'st, sancti coepit decedere divis.
hic, qualis flatu placidum mare matutino
horrificans Zephyrus proclivas incitat undas 270
Aurora exoriente vagi sub limina Solis,
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt (leni resonant plangore cachinni),
post vento crescente magis magis increbescunt
purpureaque procul nantes a luce refulgent, 275
sic ibi vestibuli linquentes regia tecta
ad se quisque vago passim pede discedebant.
quorum post abitum princeps e vertice Pelei
advenit Chiron portans silvestria dona:
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis 280
montibus ora creat, quos propter fluminis undas
aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
quo permulsa domus iocundo risit odore.
confestim Penios adest, viridantia Tempe, 285
Tempe, quae silvae cingunt super inpendentes,
† minosim linquens crebris celebranda choreis,
non vacuos: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto proceras stipite laurus,
non sine nutanti platano lentaque sorore 290
flammati Phaethontis et aeria cupressu.
haec circum sedes late contexta locavit,
vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus.
extenuata gerens veteris vesticia poenae, 295
quam quondam scythicis restrictus membra catena
persolvit pendens e verticibus praeruptis.
inde pater divom sancta cum coniuge natisque
advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens
unigenamque simul cultricem montibus Idri: 300
Pelea nam tecum pariter soror aspernata'st
nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis,
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
large mutiplici constructae sunt dape mensae,
cum interea infirmo quatientes corpora motu 305
veridicios Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum conplectens undique vestis
candida purpurea talos incinxerat ora,
annoso niveae residebant vertice vittae,
aeternumque manus carpebant rite laborem. 310
laeva colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leviter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti versabat turbine fusum,
atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in levi fuerant extantia filo:
ante pedes autem candentis mollia lanae
vellera virgati custodibant calathisci.
haec tum clarisona pectentes vellera voce 320
talia divino fuderunt carmine fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
o decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325
veridicum oraculum. sed vos, quae fata sequuntur,
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
quae tibi flexanimo mentem perfundat amore 330
languidulosque paret tecum coniungere somnos,
levia substernens robusto brachia collo.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nulla domus tales umquam conexit amores,
nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335
qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nascetur vobis expers terroris Achilles,
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
quae persaepe vago victor certamine cursus 340
flammea praevertet celeris vestigia cervae.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
non illi quisquam bello se conferet heros,
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine † tenen,
Troicaque obsidens longinquo moenia bello 345
periuri Pelopis vastabit tertius heres.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
illius egregias virtutes claraque facta
saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
cum in cinerem canos solvent a vertice crines 350
putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
cuius iter caesis angustans corporum acervis
alta tepefaciet permixta flumina caede. 360
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
denique testis erit morti quoque reddita praeda,
cum terrae ex celso coacervatum aggere bustum
excipiet niveos percussae virginis artus.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 365
nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
proiciet truncum submisso poplite corpus. 370
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
quare agite optatos animi coniungite amores.
accipiat coniunx felici foedere divam,
dedatur cupido iandudum nupta marito.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 375
non illam nutrix orienti luce revisens
hesterno collum poterit circumdare filo,
[currite ducentes subtegmina, currite, fusi]
anxia nec mater discordis maesta puellae
secubitu caros mittet sperare nepotes. 380
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
talia praefantes quondam felicia Pelei
carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
praesentes namque ante domos invisere castas
heroum et sese mortali ostendere coetu 385
caelicolae nondum spreta pietate solebant.
saepe pater divom templo in fulgenet residens,
annua cum festis venissent sacra diebus,
conspexit terra centum procumbere tauros.
saepe vagus Liber Parnasi vertice summo 390
Thyiadas effusis euhantes crinibus egit.
<deëst versus hic>
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti divom fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine Mavors
aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo 395
armatas hominum'st praesens hortata catervas.
sed postquam tellus scelere'st imbuta nefando,
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
perfudere manus fraterno sanguine fratres,
destitit extinctos natus lugere parentes, 400
optavit genitor primaevi funera nati,
liber ut innuptae poteretur flore novercae,
ignaro mater substernens se inpia nato
inpia non verita'st divos scelerare penates:
omnia fanda nefanda malo permixta furore 405
iustificam nobis mentem avertere deorum.
quare nec tales dignantur visere coetus,
nec se contingi patiuntur lumine claro.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
No comments:
Post a Comment