Catullus 80 – latine
| ☜79 |
80
English • Latine
|
81☞
|
quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
hiberna fiant candidiora nive,
mane domo cum exis et cum te octava quiete
e molli longo suscitat hora die?
nescioquid certe'st: an vere fama susurrat 5
grandia te medii tenta vorari viri?
sic certe'st: calmant Victoris rupta miselli
ilia, et emulso labra notata sero.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 81 – latine
| ☜80 |
81
English • Latine
|
82☞
|
nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
bellus homo, quem tu diligere inciperes,
praeterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri
hospes inaurata pallidior statua,
qui tibi nunc cordi'st, quem tu praeponere nobis 5
audes, et nescis quod facinus facias.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 83 – latine
| ☜82 |
83
English • Latine
|
84☞
|
Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima laetitia'st.
mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
sana esset: nun quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed quae multo acrior est res 5
irata'st. hoc est, uritur et coquitur.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 84 – latine
| ☜83 |
84
English • Latine
|
85☞
|
Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic Liber avonculus eius, 5
sic maternus avos dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requirant omnibus aures,
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito adfertur nuntius horribilis, 10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse, sed Hionios.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 76 – latine
| ☜75 |
76
English • Latine
|
77☞
|
siqua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
divom ad fallendos numine absum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
omniaque ingratae perierunt credita menti.
quare iam te cur amplius excrucies? 10
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
et dis invitis desinis esse miser?
difficile'st longum subito deponere amorem.
difficile'st, verum hoc quae lubet efficias.
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum: 15
hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrum'st misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa morte tulistis opem,
me miserum aspiticte (et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi), 20
ei mihi surripens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
aut, quod non potisest, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Subscribe to:
Posts (Atom)