Pisonis comites, cohors inanis
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? satisne cum isto
vappa frigoraque et famen tulistis? 5
ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello
"O Memmi, bene me ac diu supinum
tota ista trabe lentus inrumasti." 10
sed, quantum video, pari fuistis
casu: nam nihilo minore verpa
farti estis. pete nobiles amicos.
at vobis mala multa di deaeque
dent, opprobria Romulei Remique. 15
minister vetuli puer Falerni
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae,
at vos quo lubet hinc abite, lymphae
vini pernicies, et ad severos 5
migrate: hic merus est Thyonianus.
Furi, villula nostra non ad Austri
flatus opposita'st neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apetiotae,
verum ad milia quindecim et ducentos.
o ventum horribilem atque pestilentem! 5
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imula oricilla
vel pene languido senis situque araneoso,
idemque Thalle turbida rapacior procella,
cum diva numerarios ostendit oscitantes, 5
remitte pallium mihi meum, quod involasti,
sudariumque Saetabum cartagraphosque Thynos
inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
ne laneum latusculum manusque mollicellas 10
inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
et insolenter aestues velut minuta magno
deprensa navis in mari vesaniente vento.
o qui flosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias Midae dedisses
isti, quoi neque servus est neque arca, 5
quam sic te sineres ab illo amari.
"qui? non est homo bellus?" inquies. est:
sed bello huic neque servos neque arca.
hoc tu quam lubet abice elevaque:
nec servom tamen ille habet neque arcam. 10
Furei, quoi neque servos est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis,
verum'st et pater et noverca, quorum
dentes vel silicem comesse possunt,
est pulchre tibi cum tuo parente 5
et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum: bene nam valetis omnes,
pulchre concoquitis, nihl timetis,
non incendia, non graves ruinas,
non furta inpia, non dolos veneni, 10
non casus alios periculorum.
atqui corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridum'st habetis
sole et frigore et essuritione.
quare non tibi sit bene ac beate? 15
a te sudor abest, abest saliva,
mucusque et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem,
quod culus tibi purior salillo'st,
nec toto decies cacas in anno, 20
atque id durius est faba et lapillis;
quod tu si manibus teras fricesque,
non umquam digitum inquinare possis.
haec tu commoda tam beata, Furi,
noli spernere nec putare parvi, 25
et sestertia quae soles precari
centum desine: nam sat es beatus.
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homo'st venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpseston 5
relata: chartae regiae, novei libri,
novei umbilici, lora rubra, membrana
derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10
rursus videtur; tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut siquid hac re scitius videbatur,
idem infaceto'st infacetior rure,
simul poemata attigit, neque idem umquam 15
aeque'st beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, neque'st quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. suus cuique attributus est error: 20
sed non videmus, manticae quod in tergo'st.