Catullus 71 – latine
| ☜70 |
71
English • Latine
|
72☞
|
siquoi iure bono sacer alarum obstitit hircus,
aut siquem merito tarda podagra secat,
aemulus iste tuos, qui vostrum exercet amorem,
mirifico'st fato nactus utrumque malum
nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: 5
illam adfligit odore, ipse perit podagra.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 72 – latine
| ☜71 |
72
English • Latine
|
73☞
|
dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum ut volgus amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi inpensius uror, 5
multo mi tamen es vilior et levior.
qui potisest? inquis. quod amantem inuria talis
cogit amare magis, sed bene velle minus.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 73 – latine
| ☜72 |
73
English • Latine
|
74☞
|
desine de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
prodest, immo etiam taedet obestque magis
ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, 5
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 74 – latine
| ☜73 |
74
English • Latine
|
75☞
|
Gellius audierat patruom obiurgare solere,
siquis delicias diceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
uxorem et patruom reddidit Harcopoctratem.
quod voluit fecit: nam, quivis inrumet ipsum 5
nunc patruom, verbum non faciet patruos.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 77 – latine
| ☜76 |
77
English • Latine
|
78☞
|
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico
(frustra? immo magno cum pretio atque malo)
sicine subrepsti mei, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum 5
vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
savia conminxit spurca saliva tua.
verum it non inpune feres: nam te omnia saecla
noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Catullus 78 – latine
| ☜77 |
78
English • Latine
|
79☞
|
Gallus habet fratres, quorum'st lepidissima coniunx
alterius, lepidus filius alterius.
Gallus homo'st bellus: nam dulces iungit amores,
cum puero ut bello bella puella cubet.
Gallus homo'st stultus nec se videt esse maritum, 5
qui patruos patrui monstret adulterium.
Vocaubula
paranda
Notae
parandaContextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
Subscribe to:
Posts (Atom)