Catullus 67 – latine

66
67
English • Latine
68











o dulci iocunda viro, iocunda parenti,
     salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
     olim, cum sedes ipse senex tenuit,
quamque ferunt rursus voto servisse maligno,           5
     postquam es porrecto facta marita sene.
dic agedum nobis, quare mutata feraris
     in dominum veterem deseruisse fidem.
"Non—ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum—
     culpa mea'st, quamquam dicitur esse mea            10
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
     verum istud populi fabula, Quinte, facit,
qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
     ad me omnes clamant: ianua, culpa, tua'st."
non istuc satis est uno te dicere verbo,                       15
     sed facere ut quivis sentiat et videat.
"qui possum? nemo quaerit nec scire laborat."
     nos volumus: nobis dicere ne dubita.
"primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
     falum'st. non illam vir prior attigerit,                    20
languidior tenera cui pendens sicula beta
     numquam se mediam sustulit ad tunicam:
sed pater illius gnati violasse cubile
     dicitur et miseram conscelerasse domum,
sive quod inpia mens caeco flagrabat amore,             25
     seu quod iners sterili semine natus erat, 
et quaerendus is unde foret nervosius illud,
     quod posset zonam solvere virgineam."
egregium narras mira pietate parentem,
     qui ipse sui gnati minxerit in gremium.              30
atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
     Brixia Cycneae supposita speculae,
flavos quam molli percurrit flumine Mella,
     Brixia Veronae mater amata meae.
"et de Postumio et Corneli narrat amore,                 35
     cum quibus ill malum fecit adulterium."
dixerit hic aliquis: qui tu istaec, ianua, nosti?
     cui numquam domini limine abesse licet,
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
     tantum operire soles aut aperire domum?              40
"saepe illam audivi furtiva voce loquentem
     solam cum ancillis haec sua flagitia,
nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
     speraret nec linguam esse nec auriculam.
praeterea addebat quendam, quem dicere nolo            45
     nomine, ne tollat rubra supercilia.
longus homo'st, magnas quoi lites intulit olim
     falsum mendaci ventre puerperium."

Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

No comments:

Post a Comment